PRANG

Angelus

 


Preghiera della Chiesa:
 
“Angelus Domini nuntiavit Mariæ,”
“et concepit de Spiritui Sancto.”

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum.
Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Jesus.
Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus,
nunc et in hora mortis nostræ. Amen.

“Ecce Ancilla Domini.”
“Fiat mihi secundum Verbum tuum.”

Ave Maria, gratia plena …

“Et Verbum caro factum est.”
“Et habitavit in nobis.”

Ave Maria, gratia plena …

Ora pro nobis, Sancta Dei Genetrix.
Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus.
Gratiam tuam quæsumus, Domine, mentibus nostris infunde:
ut qui, angelo nuntiante, Christi Filii tui Incarnationem cognovimus,
per passionem eius et crucem, ad resurrectionis gloriam perducamur.
Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto,
sicut erat in principio, et nunc et semper
et in saecula saeculorum. Amen.

Gloria Patri …

Gloria Patri …

Requiem aeternam dona eis, Domine,
et lux perpetua luceat eis.
Requiescant in pace. Amen.


 

COD: PRANG. Categoria: .